- BRASILIA
- BRASILIAalias Provincia S. Crucis, quia hâc die detecta, Americae meridionalis pars admodum ampla et fertilis, duobus ab Aequatore gradibur partibusve, ad quinque et quadraginta in Austrum excurtens, Trigoni oblongi speciemrefert, cuius basis in Aequatore ad Septentriones obversa, ab Oriente in Occidentem recta protenditur. Angulus extremus ignotus ad Meridiem regiones attingit, latus in Orientem spectans interposito mati Hespertis Aethiopibus adiacet: Alterum latus a Provincia Pervana disterminant montium iuga, adeo celsa, ut ipsarum avium volatus fatigare dicantur; Sita est inter duos fluvios Maragnon et Della Plata. Regio est amoena, caeli admodum iveunda salubrisque temperies, terra partim in planitiem soluta, partim in colles clementer assurgens; quadrupedia hîc plurima, sed ferme silvestria, partim nota nobis partim incognita, aves coloris eximii, multae hic Portugalensium Coloniae. Plura vide apud Maffeium. A' Lusitanis derecta; et occupata etiamnum Regem Portungalliae agnoscit. Dividitur in 14. Praefecturas, seu Capitanias. Eius Urbes praecipuae Soteropolis Portus omnium SS. Olinda, Portus securus, Siara, Spiritus S. Fanum S. Sebastiani. In Orbem maxime porrigitur Baudrando, inter Paraguaiam provinc. et fluv. Amazonum. Alvarez Cabralus, tempestate hac eiectus, primus columnam ibi cum Lusitaniae Regum insignibus, erexit. Americus dein Vesputius regionem exactius lustravit. Incolae nudi, neque serunt, neque metunt, fecunditate soli et ferarum abundantiâ, in otium versi. Hostes captos devorant, sine Lege, sine Fide. Post Lusitanos Galli huc venerunt, Angli dein et Belgae, qui postremi, Pernambuco urbe captâ, quatuorque regnis subactis aliquot annos hîc rerum potiti sunt, Mauritiô Ptincipe per XII. annos Vice Rege hîc constitutô, postquam Christoph. Arcziszevius, praeclaram ibi operam Ordinibus praestitisset, postmodum a Lusitanis denuo tantum non exeussi. Ligni hinc Brasiliani, in tinctorum usum, sacchari, etc. magna copia in Europam adfertur. Vide quoque Ioh. de Laet, Nov. Orb. Osor. l. 2. Linschotum, Iarricum l. 3. Herreram c. 25. Barlaeum in Brasil. Abbaevillanum c. 3. etc. Vide quoque infra Mercurius Brasilicus, it. Semecinctium Anthropophagorum Brasilianorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.